1In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus, fiat lux et facta est lux, et vidit Deus lucern quod esset bona. Et divisit lucem ac tenebras. Appellavitque lucem diem et tenebras noctem.Faetumque est vespere et mane dies unus. ---Gn, 1, 1 - 5,Vulgata (1994), p4.
2Et dabo super vos nervos. Et succrescere faciam super vos carnes. Et superextendam in vobis cutem. Et dabo vobis spiritum et vivetis. Et scietis quia ego Dominus.---Ez,37, 6, Vulgata (1994), p1320.
3Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.---Gn, 3, 8,Vulgata (1994), p7.
4Spiritus ubi vuh spirat. Et vocem eius audis. Sed non scis unde veniat et quo vadat. Sic est omnis qui natus est Spirtu.---Io, 3, 8, Vulgata (1994), p1661.
5Verba Ecclesiasties filii David regis Hierusalem. Vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes. Vanitas vanitatum omnia vanitas.---Ecl, 1, 1 -2, Vulgata (1994), p986.
6Cum anxius in me fuerit spiritus meus. Tu enim nosti semitam meam. In via hae qua ambulabo absconderunt laquem mihi.---Ps, 143, 4, Vulgata (1994), p947.